confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et
Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum
praecepitque Salomon universo Israheli tribunis et
centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israhel et
principibus familiarum
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi
erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in
solitudine
arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum
quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in
Hierusalem
altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius
Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et
requisivit Salomon et omnis ecclesia
ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo
foederis Domini et obtulit in eo mille hostias
ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula
quod vis ut dem tibi
dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo
misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo
nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus
es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum
multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae
da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram
populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum
digne qui tam grandis est iudicare
dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi
tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque
animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti
autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum
super quem constitui te regem
sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et
substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec
ante te nec post te fuerit similis tui
venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram
tabernaculo foederis et regnavit super Israhel
congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei
mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit
eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem
praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi
lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in
campestribus multitudine magna
adducebantur autem ei et equi de Aegypto et de Coa a
negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretio
quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum
quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a
regibus Syriae emptio celebrabatur